R5_WEAK
2634
CZ-NA > RM > 2634
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
ALEXANDER PP VIII
Dilecte fili salut(em) et Aplicam(m) ben(edictionem). Religionis zelus vitæ ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus dilectus filius
Præceptor seu Commendatarius Carolus Leopoldus Herberstein frater miles Prioratus Bohemiæ istius Hospit(al)is S. Joannis Hierosolymitani apud nos fidedigno
commendantur testimonio Nos inducunt ut illum specialibus favoribus et gratijs prosequamur. Exponi siquidem Nobis nuper fecit dictus Carolus Leopoldus
quod ipse alias in fratrem militem de Justitia Prioratus et Hospit(al)is p(ræ)fati canonice receptus fuit et subinde non modo plures Caravanas fecit et servitia quæ-
cumque quæ iuxta præscriptum statutorum seu stabilimentorum et ordinationum Capitulorum Hospit(al)is huiusmodi auct(oritat)e Aplica confirmatorum præstare tenebatur
præstitit verum etiam spatio integri biennij Præfecturam unius ex triremibus ipsius Hospit(al)is exercuit multisque sumptibus ea occasione factis minime obstantibus
in expeditione ab Hospit(al)i p(ræ)fato anno MDCLXXXIX. proximè præterito in auxilium armorum Xpianorum ad movendas iam facta unius ex triremibus eiusdem
Hospit(al)is Præfecturam gessit. Cum autem sicut eadem expositio subiungebat fieri possit ut eidem Carolo Leopoldo dignitas Prioratus Bohemiæ supradicti
cuius consecutioni ipse proximus reperitur in antiquitate sua turno obveniat eoque casu iuxta dispositionem eorundem statutorum seu stabilimentorum
et ordinationum capitulorum præceptoriam seu commendam dicti Hospit(al)is quam (ut asserit) ex gratia mag(ist)rali de p(ræ)senti obtinet, dimittere deberet. nobis propterea
humiliter supplicari fecit ut sibi in præmissis opportunè providere et ut infra indulgere de benignitate Aplica dignaremur. Nos igitur ipsum Carolum Leopoldum
specialibus favoribus et gratijs prosequi volentes et a quibusvis excommunicationis suspensionis et interdicti alijsque ecclesiasticis sententijs censuris et poenis a iure vel ab homine quavis
occasione vel causa latis si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum præsentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes,
huiusmodi supplicationibus inclinati Tibi eidem Carolo Leopoldo ut si contingat eum ad Prioratum Bohemiæ p(ræ)fatum promoveri, ipse supradictam Præceptoriam seu
Commendam quam ex gratia mag(ist)rali obtinet ut p(ræ)fertur dimittere minime teneatur, sed illam quoad vixerit unà cum eodem Prioratu retinere ipsiusque
præceptoriæ seu commendæ fructus redditus et proventus percipere exigere et levare ac in suos usus et utilitatem convertere liberè a licitè possit et valeat
in omnibus et per omnia perinde ac si Prioratum ipsum minime obtineret auct(oritat)e n(ost)ra Aplica concedendi et indulgendi plenam et amplam facultatem
eadem auct(oritat)e tenore præsentium impertimur et impartimur. Non obstantibus præmissis ac Constitutionibus et ordinationibus Aplicis, necnon dicti Hospit(al)is etiam
iuramento confirmatione Aplica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus stabilimentis usibus et naturis ac ordinationibus
capitularibus; privilegijs quoque indultis et literis Aplicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et
singulis illorum tenores præsentibus pro plenè et sufficienter expressis et ad verbum insertis habentes illis alias in suo robore permansuris ad præmissorum
effectum hac vice dumtaxat specialiter et expressè derogamus cæterisque contrarijs quibuscumque. Dat(um) Romæ apud Sanctam Mariam maiorem
sub Annulo Piscatoris die XIV. Julij MDCLXXXX. Pontificatus N(ost)ri Anno Primo