R5_WEAK
2642
CZ-NA > RM > 2642
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Fr(ater) Adrianus de Wignacourt
Dei gratia Sacrae Domus Hosp(ita)lis Sancti Joannis Hie(rosolymita)ni et militaris ordinis Sancti Sepulchri Dominici Mag(iste)r humilis pauperumque Jesu Christi Custos, Et Nos Conuentus Domus
eiusdem Religioso in Christo nobis char(issim)o Fr(atr)i Gundaccaro Comiti de Dietrichstein nostrae d(ic)tae Domus V(eneran)di Prioratus Bohemiae Militi sal(ute)m in Domino sempiternam. Praeclara virtutum tuar(um) merita
multiplicesque animi tui dotes necnon laudabilia obsequia per te ordini nostro praestita, et praecipue in Capitaneatu Triremis nostrae ab Annuntiatione Beatae Virginis Mariae nuncupatae, quo mu=
nere per biennium integrum functus es, nullis parcendo periculis, laboribus, uitae tuae incommoditatibus et sumptibus, aliaque quae adhuc in dies praestare non desinis, promerent(ur) nosque inui=
tant ut ea tibi concedamus, quibus fultus et commodius ad maiores gradus honores, dignitates, atque redditus ascendere, et peruenire possis, ac ualeas. Sane RR(euerendi) sexdecim Capitulare(s) in S(ancto) Mat(ernali)
Cap(itu)lo anno 1597. ab Incarnatione celebrato inter alia statuam sanxerunt et publicari fecerunt ordinationem, illamque in subsequentibus et ultimo n(ost)ro G(e)n(er)ali Cap(itu)lo confirmauerunt, et
declarauerunt in hunc qui sequit(ur) modum. Item hanno ordinato e statuito che tutti quelli che saranno stati Generali Capitani delle Galere finiti li loro carichi di doi anni compiti se saranno
stati approuati e giudicati dal maestro e Consiglio di hauerli bene esercitati detti Gran m(aest)ro e Cons(igli)o in un Capit(ol)o G(e)n(er)ali possino dar' il decreto, e priuileggio, di poter conseguire, ancorche si
trouino fuori di Conuento qualsiuoglia dignita, Commende, Cabimenti, miglioramenti, e gratia magistrale (o fuisse Beneficii, pensioni) et esser trattati e priuilegiati ne piu ne meno come se si
trouassero presenti in Conuento. Dichiarando pero che l'approuatione da farsi in Consiglio sia solam(en)te con lo scrutinio delle palle senza dichiararsi in uoce, e che d(ett)o priuilegio non suffraghi
loro ne facci capace ad altro che alle Carauane in tutto o in parte che li mancassero e per l'assenza di Conuento, ma non in quanto alla residenza cosi decennale come quinquennale
si di Conuento come delle Commende, la quale pero si potra fornire tanto in Conuento quanto fuori di esso. Nobisque propterea humilit(er) supplicari fecisti ut ista te praerogatiua declarare man=
daremus, ac in tui fauorem omnes gratias et priuilegia iuxta supra insertam Ordinationem Cap(itula)rem super hoc conditam decernere et tibi concedere dignaremur. Nos itaque p(rae)missor(um) meritor(um) tuor(um)
intuitu, te contemplatione tua, teque specialibus fauoribus et gratiis prosequi uolentes huiusm(od)i supplicationibus inclinati, Inhaerentes auctoritati et facultati per suprad(ic)tam Ordinationem Cap(itula)rem
nobis attributae, Inuicem maturo, et deliberato consilio de n(ost)ra certa scia, omni meliori uia, modo, Iure, et forma quibus melius et ualidius facere possumus, et debemus, tenore p(raesent)ium te Fratrem
Gundaccarum de Dietrichstein bene, laudabilit(er), atque strenue in d(ic)to triremis n(ost)rae Capitaneatu per biennium integrum gessisse declaramus, promulgamus, dicimus et iudicamus. Ideoque
tibi auctoritatem, facultatem ac omnimodam potestatem damus et concedimus consequendi et adipiscendi tam in n(ost)ro Conuentu Melitae quam extra Conuentum ipsum, et in
partibus occiduis quamcunque dignitatem magnae Crucis Videlicet magni Baiuliuatus, ac Prioratuum Hungariae, et Bohemiae iuxta statutorum, uet(erum) consuetudinum, statutaque nostra
et laudabiles ordinis n(ost)ri consuetudines ad te spectantem, uel quam uigore statuti quinti de electionibus duxeris acceptandam quandocunque uacare contigerit uel si de praesenti
uacet per cessum, uel decessum, seu aliam quamlibet dimissionem illorum qui Prioratus, et Baiuliuatus huiusm(od)i habent, et possident, seu tunc temporis habebunt et possidebunt, quorum
nomina et cognomina hic pro sufficienter expressis haberi uolumus. Nec non Commendas pro tuo Cabimento, miglioramento, ex gratia magistrali, ac quaecunque alia officia, et beneficia
ad te quomodocumque p(er)tinentia et in futurum p(er)tinere debentia, et possidentes pro ac si actualit(er) in eodem Conuentu resideres, Dummodo t(ame)n in reliquis iuxta formam dictor(um) statutor(um) capax
Existas. Atque insuper iuxta declarationem huiusm(od)i nostri priuilegij per decretum a nostro Consilio die xix. Decembris 1605. emanatum decernimus, quod quinquennali residentia
in Commendis facienda ex priuilegio p(rae)d(ic)to frui, et gaudere debeas, ac si p(er)sonalit(er) in eisdem resideres. In uim cuius quidem facultatis, auctoritatis, et potestatis, cum uacationis n(ost)ri
p(rae)missor(um) contigerit, sponte, et ualeas per te, siue per tuos legitimos procuratores, dimissis prius et resignatis quibuscunque quae secundum formam statutor(um) nostror(um) una cum dignitate
retinere non poteris, retinere habere, consequi atque auctoritate p(rae)d(ic)ta in ipsius possessionem pacificam et quietam intrare, et adipisci. Saluis tamen et reseruatis quibuscunque Iuribus n(ost)ri
communis aerarij impositis, et imponendis, spolijsque, mortuarijs, et uacantijs, nulloque praeiudicio ipsi aerario quoquomodo per p(raesent)es generato. Praecipientes uniuersis, et singulis d(ic)tae Domus
nostrae fratribus quacunque auctoritate, dignitate, officioque fungentibus p(raesent)ibus, et futuris in uirtute Sanctae obedientiae ne contra p(raesent)es n(ost)ras l(itte)ras aliquatenus facere, uel
uenire praesumant, sed eas studeant inuiolabilit(er) obseruare. In cuius rei testimonium Bulla nostra communis plumbea p(raesent)ibus est appensa. Dat(um) Melitae In Conuentu
nostro die xvij. mensis Junij 1696.
[signature]