R5_WEAK
2643
CZ-NA > RM > 2643
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Fr(ater) Don Raimundus de Perellos et Rocafull:
Dei gratia Sacræ Domus Hospitalis S(an)c(t)i Joannis Hieros(olymitani) et Militaris Ordinis S(an)c(t)i Sepulchri Dominici Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu X(pist)i Custos: Religioso in X(pist)o
Nobis charissimo fratri Fundaccaro Poppo Comiti de Diectrichstein n(ost)ro Equitum Vicepræfecto nostræ dictæ Domus Ven(erandi) Prioratus Bohemiæ Militi Sal(ute)m in D(omi)no Sempiternam. Præ-
clara uirtutum tuarum merita, multiplicisq(ue) animi tui dotes, quibus insignitus dignosceris, et apud nos comendaris, nec non laudabilia diuturnaq(ue) obsequia per te nostræ Religioniq(ue) n(ost)ræ
præstita præcipuè uero in munere Præfecti unius ex Triremibus Religionis n(ost)ræ quod laudabilit(er) per integrum biennium exercuisti, et ea quæ in dies sedulo præstare non desinis pro-
merentur ut te quibus possumus fauoribus, et gratijs prosequamur. Cum itaq(ue) ex forma statutor(um) et laudabili consuetudine Ordinis n(ost)ri quolibet quinquennio in Singulis n(ost)ris Prioratibus
et Castellania Empostæ, uigore præeminentiæ n(ost)ræ Magistralis de una Commenda uacante n(ost)ro arbitrio acceptanda fratri Nobis beneuiso prouidere ualeamus; Hinc est quod p(ræ)missorum
meritorum intuitu, et contemplatione tuæ si. Baiuliam, seu C(om)mendam n(ost)ram de Meidelberg et Reixemberch Prioratus n(ost)ri Bohemiæ per obitum Ven(erandi) quondam Prioris f(rat)ris Ferdinandi
Ludouici Comitis de Collourat ultimi legitimi dictæ C(om)mendæ de Meidelberg et Reixemberch C(om)mend(atoris) et possessoris, siue hoc, siue alio quouismodo uacantem præsentialiter, et ad
n(ost)ram Collationem, Donationem et omnimodam dispositionem spectantem et deuolutam; Cum omnibus et singulis suis membris, prædijs, Juribus, et pertinentijs Vniuersis ad ipsam spec-
tantibus, et pertinentibus, seu spectare, et pertinere debentibus quoquomodo; Et cum quibus illam p(ræ)fatus Ven(erandus) quondam fr(ater) Ferdinandus Ludouicus de Collourat habuit, tenuit, et possedit
seù habere, tenere, et possidere, quomodol(ibe)t debuit habendam tenend(am), possidend(am), regend(am), augmentand(am) et meliorandam in spiritualibus et temporalibus, tam in Capite, quam in membris: Sub annua
Solutione Jurium, et quorumcumq(ue) onerum Communis Ærarij Ordinis n(ost)ri impositorum, et imponendorum secundum Comunem cursum aliarum Baiuliarum, seù C(om)mendar(um) dicti Prioratus
in Cap(itu)lo Prouinciali Prioratus eiusdem, uel in festo S(an)c(t)i Joa(nn)is Bapt(ist)æ Mense Junij per te annis singulis infallibilit(er) exoluendor(um). Saluo etiam et reseruato Jure mortuarij et uacantis. Atq(ue)
insuper; Atq(ue) insuper auct(oritat)e Cap(itu)li g(e)n(er)alis ad hoc Nobis concessa et attributa; Retenta et reseruata super fructibus et prouentibus p(ræ)fatæ C(om)mendæ de Meidelberg et Reixemberch suma, seù
pensione scutorum Ducentorum monetæ areæ melitensis intra quintam partem ualoris eiusdem C(om)mendæ uni uel pluribus fratribus arbitrio n(ost)ro danda, constituenda et assignanda.
Aliàs in defectu solutionis Jurium, et pensionis huiusmodi, secundum seriem, et tenorem stabilimentorum, Ordinationum, Consuetudinum, et constitutionum Cap(itu)lorum g(e)n(er)alium super
solutione Jurium Ærarij eiusdem editat(orum) et promulgatarum de dicta C(om)m(enda) expresse præcipimus prouideri, collatione huiusmodi de dicta C(om)m(enda) tibi facta in aliquo non obstante De n(ost)ra certa
scientia et speciali gratia tenore p(ræ)sentium ad annos Decem continuos et completos, et ultra ad n(ost)rum n(ost)riq(ue) Conuentus beneplacitum tibi conferimus, concedimus et donamus, benefaciendo in ead(em)
Teque C(om)mend(atorem) in illa constituimus, et Ordinamus. C(om)mittentes tibi circa curam, regimen et administrationem, ac omnimodam dictæ C(om)m(endæ) bonorumq(ue) et Jurium eius defensionem, et recu-
perationem tam in agendo, quam defendendo harum serie uices n(ost)ras. Quo circa Vniuersis et singulis fratribus, sororibus, et Donatis in uirtute S(an)c(t)æ Obedientiæ, ac hominibus, Vassal-
lis, et quibusuis alijs Nobis Subditis in dicta C(om)m(enda) constitutis p(ræ)sentibus et futuris sub sacram(en)to fidelitatis, et homagij quo Nobis, et Religioni n(ost)ræ sunt astricti p(ræ)cipimus et mandamus
ut tibi tamquam eorum superiori et C(om)mend(ato)rio reuerenter pareant, obediant et intendant, tibiq(ue) præbeant auxilium, consilium, et fauorem in omnibus concernentibus utilitatem dictæ
C(om)m(endæ) quotiescumq(ue) opus fuerit, et eos duxeris requirendos. Nec non Vniuersis et singulis dictæ Domus n(ost)ræ f(rat)ribus quacunq(ue) auct(oritat)e dignitate, officioq(ue) fungentibus, p(ræ)sentibus et futuris manda-
mus ne contra p(ræ)sentes n(ost)ras Literas aliquatenus facere, uel uenire p(ræ)sumant quinimo iuxtà earum mentem studeant inuiolabilit(er) obseruare; Atquocuicunq(ue) f(rat)ri Ordinis n(ost)ri super hoc p(ræ)su-
mptus requisito mandamus, ut te, uel Procurem tuum in pacificam et quietam dictæ C(om)m(endæ) possessionem inducat et inductum conseruet omni penitus contradictione remota Amoto ab
eadem quolibet illicito detentore. si quis fuerit quem Nos tenore p(ræ)sentium amouemus et decernimus firmiter amouendum. Inhibentes tibi in uirtute s(an)c(t)æ obedientiæ, ac sub pœna
stabilimentor(um) contrafacienti inflicta ne prætextu donationis n(ost)ræ huiusmodi aliquid uel aliqua de rebus bonis Juribus, prædijs, locis, et quibuslibet Jurisdictionibus dictæ C(om)m(endæ) uel mem-
brorum eiusdem uendas, des, impignores permutes, distrahas, siue in Emphiteusim perpetuam, aut ad tempus concedas sine speciali n(ost)ra licentia Magistri Religionis, atq(ue) Cap(itu)li g(e)n(er)alis pro
tempore existentium et si (quod absit) contra inhibitionem n(ost)ram huiusmodi aliquid uel aliqua c(on)trari, seù facere te contingat illud et illa ex nunc pro tunc cassamus annullamus, et decernimus irritum
et inane, nulliusq(ue) penitus existere ualoris, uel efficaciæ. In Cuius rei Testimonium Bulla n(ost)ra Magistralis plumbea p(ræ)sentibus est appensa. Dat(um) Melitæ in Conuentu n(ost)ro Die Decima Mensis Decembris 1701