Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

2652

CZ-NA > RM > 2652

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
2652, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
BENEDICTVS PP XIII
Dilecte fili sal(ute)m, et Ap(osto)licam ben(edictionem). Exponi Nobis nuper fecisti, quod aliàs Tibi qui, ut asseris, fr(at)er Miles, et Prior Prioratus Bohemiæ Hosp(ita)lis S(ancti) Joannis Hierosol(ymitani)
ac charissimi in Xp(ist)o filij Nostri Caroli Hispaniarum Catholici, necnon Romanorum Regis in Imperatorem electi Consiliarius intimus, et apud eumdem Carolum Regem pro
d(ic)to Hosp(ita)li orator existis, ut in priuatis Domorum tuæ habitationis in Germania, Bohemia, et Hungaria Oratorijs, unam Missam pro unoquoque die sub certis modo, et formâ tunc
expressis celebrari facere liberè, et licitè posses, et ualeres, auct(oritat)e Ap(osto)licâ indultum fuit, et aliàs prout in L(itte)ris Ap(osto)licis in simili formâ Breuis desuper emanatis uberiùs pariter
asseris contineri. Cum autem sicut eadem expositio subiungebat, Tu sp(irit)uali tuæ consolationi perampliùs consultum esse, Tibiq(ue) per Nos ut infrà opp(ortun)è prouideri summoperè desi-
deres. Nos Te amplioris fauore gratiæ prosequi uolentes, et à quibusuis exco(mmunication)is, suspen(sionis), et interdicti, alijsq(ue) Eccl(esiast)icis sent(enti)js, cen(suris), et pœnis à Jure, uel ab homine quauis occasione, uel
causâ latis, si quibus quomodol(ibe)t innodatus existis, ad eff(ect)um p(ræsen)tium dumtaxat consequen(dum), harum serie absoluentes, et absolutum fore censentes, Supplicat)ionibus etiam dilecti filij nostri
Aluari S(anctæ) R(omanæ) E(cclesiæ) Cardinalis Cienfuegos nuncti Nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Tibi ut præter, et ultrà p(rædic)tam, unam aliam Missam dumtaxat in
supr(adic)tis Oratorijs quolibet die præterquam in casu necessitatis, siuè itinerum, aut infirmitatis, propter quæ domo Missam audiendi causâ egredi non poteris, quo casu etiam in
Diebus in p(ræsen)tis L(itte)ris exceptis, in tuâ, ac unius personæ dumtaxat seruitijs tuis necessariæ præsentiâ, seruatâ aliàs in omnibus, et per omnia L(itte)rarum p(rædic)tarum formâ celebrari
facere liberè pariter, et licitè possis, et ualeas, auct(oritat)e Ap(osto)licâ, tenore p(ræsen)tium concedimus, et indulgemus, utque Tu in eisdem Oratorijs, præuiâ Sacramentali confessione S(anct)issimum
Eucharistiæ Sacramentum, præterquam in festo Paschatis Resurrectionis Dominicæ, sinè ullo tamen Jurium Parochium præiudicio à Sacerdote inibi celebrante sumere liberè
similiter, et licitè ualeas licentiam auct(oritat)e, et tenore p(ræsen)tis impertimur. Non obstan(tibus) quoad ea quæ p(ræsen)tibus sunt contraria L(itte)ris p(rædic)tis, ac omnibus illis, quæ in d(ic)tis Litteris concessa sunt
non obstare, cæterisque contrarijs quibuscumque. Datum Romæ apud S(anctam) Mariam maiorem, sub annulo Piscatoris, die vi Septembris M D C C X X V I J.
Pont(ificat)us N(ost)ri Anno Quarto.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.