R5_WEAK
2685
CZ-NA > RM > 2685
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Universis et singulis praesentes Nostras literas visuris lecturis et audituris salutem in Domino sempiternam et prosperos ad vota successus.
Summa ope solerti studio accurataque diligentia Nos jugiter niti atque invigilare decet ut omnia et quaecumque Nostri Ordinis ejusque Commu
nis Aerarii debita bona et jura pro cultu divino Catholicae fidei tuitione Christianae gentis tutela ac piis Sacrae hospitalitatis operibus exercendis depu
tare recuperentur conserventur majoraque in dies suscipiant incrementa. Et cum id per Nostram praesentiam facere nequeamus ubique enim adesse non pos
sumus: Procuratores fidos ad id deputare decrevimus qui vices nostras impleant. Cum igitur Religiosus in Christo Nobis praecarissimus V(eneran)dus Bajulivus
frater Franciscus Salesius Khevenhüller Metsch fideliter et laudabiliter in munere receptoris in Prioratu Bohemiae hactenus se gesserit et de
praesenti gerat. Idcirco confidentes de summa fidei probitate accurataque solertia et diligentia Religiosi in Christo Nobis praecarissimi V(eneran)di Bajulivi
fratris Francisci Salesii de Khevenhüller Metsch citra tamen revocationem aliorum nostrorum Receptorum in diversis Mundi partibus constitu
torum: Eumdem V(eneran)dum Prajulivum fratrem Franciscum Salesium de Khevenhüller Metsch praesentem omni meliori via modo jure et forma quibus me
lius et validius facere possumus et debemus tenore praesentium facimus creamus ac de novo ad aliud triennium a fine primi termini inchoandum eligimus
et solemniter ordinamus Nostrum Nostrique Ordinis et ejus Communis Aerarii Depositarium Receptorem Collectorem Procuratorem Actorem Syndicum oeconomum
specialem et generalem ita tamen quod specialitas generalitati non deroget nec e contra videlicet specialiter et expresse ad nostrum dictique aerarii et Ordinis
Nomine in Prioratu Nostrae Bohemiae petendum recipiendum habendum recuperandum et exigendum a V(eneran)do Priore dicti Prioratus Bajulivus Commendatariis
et fratribus ac aliis intra limites dicti Prioratus constitutis Ordinis nostri bona possidentibus et possessuris omnia et singula arreragia et debita per ipsos
hactenus contracta et pro tempore contrahenda erga nostrum Commune Aerarium et Ordinem Responsiones scilicet et impositiones et quaecumque onera super eis
imposita et imponenda eorumdem seu fratrum nostrorum in dies decedentium spolia haereditates et bona jura quae Mortuariorum et vacantium ac passagia fra
trum Ordinem Nostrum profitentium: Et generaliter omnes pecuniarum summas et quaecumque bona a quocumque et quavis de causa Nobis dictoque Aerario et Ordini debita
et in futurum debenda et de receptis tantum quittandum liberandum et absolvendum quittationes quoque perpetuo valituras faciendum et secundum voluntatem Nostram
disponendum. Item Prioratum Bajolivatum Commendas et bona praedicta male solventium qualiacumque fuerint super quibus dicta arreragia et debita sunt et
pro tempore fuerint contracta fructusque et redditus eorumdem ad manus suas Nostrique communis aerarii apprehendendum capiendum administrandum colligendum
seu colligi et administrari faciendum donec et quousque idem Commune Aerarium integram acceperit satisfactionem juxta Constitutiones Capitulares et formam
stabilimentorum Nostrorum atque in Capitulo Provinciali seu Assemblea dicti Prioratus seu alias ubi opus fuerit contra male solventes hujusmodi complementum jus
titiae petendum et consequendum nec non pro his et horum ratione contra h(ujus)m(o)di male solventes auxilium Brachii Secularis a sua Majestate Imp(eria)le et Regale Ap(osto)lica
Ill(ustrissi)mis Principibus Ducibus et Dominis ac quibuscumque Magistratibus Judicibus Ecclesiasticis vel secularibus Praelatis et Potestatibus in quorum jurisdictione
bona p(rae)missa fuerint constituta petendum ac coram eis et eorum quolibet toties quoties opus fuerit in Judicio et extra comparendum agendum exponendum et jura dicti
aerarii et Ordinis Nostri allegandum exhibendum producendum ac justitiae administrationem complementumque petendum et obtinendum. Dantes et concedentes dicto
Nostro V(eneran)do et Receptori in praemissis et quodlibet praemissorum plenam liberam et plenissimam auctoritatem facultatem et potestatem totaliterque vices N(ost)ras quarum
vigore ea possit exequi et adimplere que nosmet facere et adimplere possemus si personaliter adessemus etiamsi talia forent que magis speciale mandatum exigerent quam
praesentibus sit expressum; Concedentes insuper dicto Nostro Procuratori et Receptori auctoritatem et facultatem ad lites tantum unum vel plures Procuratorem seu Procuratores
substituendi et eum vel eos toties quoties ei benevisum fuerit revocandi et alios subrogandi praesenti procuratorio mandato semper in suo robore duraturo Promittentes
bona fide habere ratum gratum et firmum quidquid in praemissis et circa p(rae)missa per dictum Nostrum Procuratorem et substituendos ab eo actum factum gestum receptum
quittatumque fuerit sub hypoteca et obligatione omnium bonorum nostrorum dictique Ordinis praesentium et futurorum.
In cujus rei testimonium Bulla Nostra Communis plumbea praesentibus est appensa. Datum Romae in Conventu Nostro die secunda Mensis Novembris anno 1838.
Commend(ator) Frater Thomas de Aquino