R5_WEAK
2790
CZ-NA > RM > 2790
mediumMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
FRATER MARTINVS GARZES
Dei gratia Sacrae domus Hosplis s(anct)i Joannis Hier(osolymitani) Magister humilis, pauperumq(ue) Jesu Christi custos. Et nos Conuentus Domus eiusdem. Vniuersis et singulis p(raese)ntes
nostras l(itte)ras uisuris, lecturis, et audituris salutem in D(omi)no, et prosperos ad uota successus. Suma ope, solerti studio, accurataq(ue) solertia nos iugiter niti, atq(ue) inuigilare decet
ut omnia, et quacunq(ue) n(ost)ri Ordinis, eiusq(ue) Co(mmun)is Aerarij debita bona, et iura pro cultu diuino, catholicae fidei tuitione, christianae gentis tutela, ac pijs Sacrae Hos=
pitalitatis operibus exercendis deputata recuperentur, conseruentur, maioraq(ue) in dies suscipiant incrementa, et cum id per n(ost)ram p(raese)ntiam facere nequeamus, ubiq(ue)
enim adesse non possumus, Procuratores fidos ad id deputare decreuimus, qui uices n(ost)ras impleant. Confidentes igitur de suma fidei probitate, cura, et solertia
Religiosi in Xpo nobis charissimi fratris Joannis Tschetschau Mettiche Comenda(e) nostrae de Klain olsen in slesia Prioratus n(ost)ri Boemiae Comenda
tarij citra tamen reuocationem alioru(m) n(ost)rorum Procuratorum in diuersis mundi partibus constitutorum Reuocantes prius procurationem Receptoriae
infra scripta(m) in personam Ven(erabilis) Religiosi in Xpo nobis prachariss(imi) fratris Matthei Leopoldi Poppel Baronis de loubreuilz Prioratus n(ost)ri Boemiae Prioris,
et cuiuscunq(ue) alij fratris alias emanatam Inui(c)em maturo, et deliberato consilio de n(ost)ra certa scientia Consentientibus ad haec Ven(erabilibus) Magno Comendata=
rio, et Procuratoribus n(ost)ri Co(mmun)is Aerarij, idq(ue) pro indemnitate, et co(m)modo eiusdem Aerarij fieri requirentibus, eundem fr(atr)em Joannem Tschetschau Mettiche
absentem tanquam p(raese)ntem omni meliori uia, modo, Jure, et forma quibus melius, et ualidius facere possumus, et debemus serie p(raese)ntium facimus, creamus, et solemniter
ordinamus n(ost)rum, n(ost)riq(ue) Ordinis, et Juriu(m) eiusdem Co(mmun)is Aerarij Receptorem, Collectorem, Procuratorem, Actorem, negotiorumq(ue) n(ost)rorum gestorem, sindicu(m), aeconomu(m)
ac nuntium n(ost)rum specialem, et g(e)n(er)alem. Ita tamen quod specialitas g(e)n(er)alitati non deroget, nec e contra u(idelicet) specialiter, et expresse ad n(ost)ro, dictiq(ue) Aerarij, et ordinis
nomine in dicto Prioratu Boemiae habendu(m), petendu(m), recipiendu(m), et exigendu(m) a Ven(erabili) Priore dicti Prioratus Boemiae, Baiuliuis, Comendatarijs, et fratribus, ac
alijs intra limites praedicti Prioratus constitutis n(ost)ri Ordinis in dicto Prioratu Boemiae bona possidentibus, et possessuris omnia, et singula arreragia, et
debita per eos hactenus contracta, et pro tempore contrahenda erga n(ost)rum Co(mmun)e Aerarium, et ordinem etia(m) spolia, et Jura mortuariorum, et uacatium, ac
etiam passagia fratru(m) Ordinem n(ost)rum profitentiu(m). Item responsiones, impositiones, et quacunq(ue) onera super eisdem imposita, et imponenda, et g(e)n(er)aliter omnes
pecuniarum sumas, et quacunq(ue) bona a quocunq(ue), et quauis de causa nobis, dictoq(ue) Aerario, et Ordini debita, et in futuru(m) debenda, et de receptis t(antu)m quittandu(m),
liberandu(m), et absoluendum, quitantiasquoq(ue) perpetuo ualituras faciend(um), et secu(n)du(m) uoluntatem n(ost)ram disponendu(m). Item Prioratum, Baiuliuatus, Com=
mendas, et bona p(raedic)ta male soluentiu(m) qualiacunq(ue) fuerint super quibus dicta arreragia, et debita sunt, et pro tempore fuerint contracta, fructusq(ue) et redditus
eorundem ad manus suas, n(ost)riq(ue) Co(mmun)is Aerarij apprehendendum, capiend(um), administrandum, colligendu(m), seu colligi, et administrari faciendum donec et quousq(ue) ide(m)
Co(mmun)e Aerarium integram satisfactionem acceperit iuxta constitutiones Cap(itu)lares et forma(m) Stabilimentorum n(ost)rorum atq(ue) in Cap(itu)lo Prouinciali, seu Assemblea dicti Prioratus, seu
alias ubi opus fuerit contra male soluentes h(uius)mo(d)i complementu(m) Justitiae petendum, et consequendu(m). Nec non pro his, et horu(m) ratione si opus fuerit contra eosdem male=
soluentes auxiliu(m), et fauorem brachij saecularis a Caesarea M(aiesta)te, R(everendissi)mis Magistratibus tam Ecclesiasticis, qua(m) saecularibus, in quoru(m) Jurisdictione bona h(uius)mo(d)i fuerint
constituta, et coram eis, et eorum quolibet toties, quoties opus fuerit in iudicio, et extra comparendum, agendum, experiendum, et Jura dicti Aerarij et Ordi=
nis n(ost)ri allegandum, exhibendu(m), producendu(m) ac iustitiae administrationem, complementu(q)ue petendu(m), et obtinendu(m). Dantes et concedentes dicto n(ost)ro Procuratori et
Receptori in praemissis, et quolibet praemissorum plenam, liberam, et plenissimam auctoritatem, facultatem, potestatem, totaliterq(ue) uices n(ost)ras, quaru(m) uigore ea
possit exequi, et adimplere quae nosmet facere, et adimplere possemus si personaliter adessemus, etiam si talia essent, quae magis speciale mandatum exigeret,
quam p(raese)ntibus sit expressum. Concedentes insuper dicto n(ost)ro Procuratori, et Receptori auct(oritat)em et facultatem ad lites t(antu)m unum, uel plures procur(ator)em, seu
Procuratores substituend(i), et eu(m), uel eos toties, quoties ei beneuisu(m) fuerit reuocandi, et alios subrogandi p(raese)nti Procur(ati)o(n)e semper in suo robore duraturo. Promittentes
bonafide habere ratum, gratu(m), et firmu(m) quicquid in praemissis, et circa praemissa per dictu(m) n(ost)rum Procur(ator)em, et substituendos ab eo actu(m), factu(m), gestu(m), receptum,
quittatumue fuerit sub hyp(othe)teca, et obligatione omnium bonoru(m) n(ost)rorum, dictiq(ue) Ordinis p(raese)ntium et futurorum. In cuius rei testimonium Bulla n(ost)ra
Co(mmun)is plumbea p(raese)ntibus est appensa. Datum Melitae in Conuentu nostro Die Decimaseptima Mensis Maij, Millesimo Quing(entesi)mo Nonag(esi)mo Nono. :~
R(egistra)ta in Cancell(ari)a
F(rater) Jo(annes) de Bofius Vicecan(cellarius)