R5_WEAK
2813
CZ-NA > RM > 2813
mediumMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Frater Don Raymundus de Perellos et Rocafull
Dei gratia Sacræ Domus Hosp(ita)lis S(anc)ti Jo(ann)is Hiero(solymitani) et Militaris Ordinis S(anc)ti Sepulchri Dominici Magister humilis pauperumq(ue) Jesu X(rist)i Custos. Et Nos Conuentus Domus eiusdem
Uniuersis et Singulis præsentes n(ost)ras litteras uisuris Lecturis et audituris Salutem in D(omi)no sempiternam et n(ost)ram. De n(ost)ra successu(m)q(ue) Summa op(er)a n(ost)ri studio, accurataq(ue) diligentia nos iugiter
niti, atque inuigilare decet, ut omnia et quæcunq(ue) n(ost)ri Ordinis eiusq(ue) Communis Ærarij debita, bona, et Jura pro Cultu diuino, Catholicæ fidei tuitione Christianæ gentis tutela, atq(ue) pijs Sacræ Hospitali=
tatis operibus exercendis, deputata recuperentur, conseruentur, maioraq(ue) in dies suscipiant incrementa. Et cum id per n(ost)ram præsentiam facere nequeamus, ubiq(ue) enim adesse non possumus Procurat(or)es
fidos ad id deputare decreuimus, qui uices n(ost)ras impleant. Confidentes igitur de Summa fidei probitate, solertia, ac diligentia Religiosi in Christo nobis charissimi fratris Pindaccari Poppi
Comitis de Dietrisshein Commendat(or)is n(ost)ræ de Kletnols Prioratus n(ost)ri Bohemiæ Commend(ator)is. Citra tamen reuocationem aliorum nostrorum Procuratorum in diuersis mundi partibus constitutor(um). Reuocantes
tamen à prima die Mensis Maij proximè uenturi anni 1703. inanteà procurationem Receptoriæ infrascriptæ in personam Ven(erabilis) Religiosi in X(rist)o Nobis p(er)charissimi fratris Proti Leopoldi Co=
mitis de Herberstein Ordinis nostri Baiuliui alias per nos emanatam. Jnuicem maturo, et deliberato Consilio de n(ost)ra certa Scientia, consentientibus ad id Ven(erabilibus) Magno Commend(ator)e, et Procuratorib(us)
n(ost)ri Communis Ærarij idque pro indemnitate et commodo eiusdem Ærarij fieri requirentibus eumdem Commend(atorem) fr(atr)em Pindaccarum Poppum Comitem de Dietrisshein absentem tanquam præsentem
omni meliori uia, modo, Jure, et forma, quibus melius, et ualidius facere possumus, et debemus tenore præsentium ad triennium à prædicta die prima Maij proximè uenturi inanteà inchoandum
facimus, creamus, constituimus, et Solemniter Ordinamus n(ost)rum n(ost)riq(ue) Ordinis, et Jurium eiusdem Communis Ærarij Receptorem, Collectorem, Procuratorem actorem, negotiorumq(ue) n(ost)rorum gestorem
Syndicum, Oeconomum, ac Nuntium n(ost)rum specialem, et generalem, ita tamen quod Specialitas generalitati non deroget, nec è Contra Videlicet Specialiter et expressè ad nostro dictiq(ue) Ærarij, et Ordinis nomi=
ne in dicto Prioratu n(ost)ro Bohemiæ petendum, recipiendum, habendum, recuperandum, et exigendum à Ven(erabili) Priore eiusdem Prioratus, et Commend(ator)ib(us) fratrib(us) ac alijs intra limites ipsius Prioratus
constitutis n(ost)ri Ordinis bona possidentibus, et possessuris omnia et Singula arreragia, et debita per eos hactenus contracta et pro tempore contrahenda erga n(ost)rum Commune Ærarium, et Ordinem, Responsiones,
Scilicet et impositiones et quæcunq(ue) Onera super eis imposita et imponenda: eorumdemq(ue) seu fratrum n(ost)rorum in dies decedentium spolia, et relictates et bona Jura: mortuariorum, et uacantium, ac passagia fratrum
Ordinem n(ost)rum profitentium, et generalit(er) omnes pecuniarum summas, et quæcunq(ue) bona à quocunq(ue) et quauis de causa nobis dictoq(ue) Ærario et ordini debita, et in futurum debenda, et de receptis tantum quictan=
dum, liberandum, et absoluen(dum), quictantias quoque perpetuo ualituras faciendum et secundum Voluntatem n(ost)ram disponendum. Jtem Prioratum, Commend(at)as, nec non pro his, et horum ratione, si opus
fuerit, contra huiusmodi male soluentes auxilium, et fauorem brachij Sæcularis à Sacra Cæsarea Maiestate, Ill(ustrissi)mis Prolatis, Potentatibus, et quibuscunq(ue) Magistratibus tam Ecclesiasticis, quam Sæcularibus, in quor(um)
Jurisdictionibus bona huiusmodi fuerint constituta, ac coram eis, et eorum quolibet, toties quoties opus fuerit in Judicio, et extra comparendum agendum, experiendum, et Jura dicti Ærarij, et Ordinis n(ost)ri
allegandum, exhibendum, producendum, ac Justitiæ administrationem complementumq(ue) petendum et obtinendum. Dantes, et concedentes dicto n(ost)ro Procuratori et Receptori in præmissis, et quolibet præmis=
sorum plenam, liberam et plenissimam auct(oritat)em facultatem, et potestatem, totaliterq(ue) uices n(ost)ras quarum uigore ea possit exequi, et adimplere quæ nos met facere, et adimplere possemus si personaliter adesse=
mus, etiam si talia forent, quæ magis speciale mandatum exigerent, quam præsentibus sit expressum. Concedentes insuper dicto n(ost)ro Procuratori, et Receptori auct(oritat)em et facultatem ad lites tantum
unum uel plures Procuratorem, seu Procurat(or)es substituendi, et eum uel eos toties quoties ei beneuisum fuerit, reuocandi, et alios et subrogandi p(ræse)nti Procuratorio semper in suo robore duraturo. Pro=
mittentes bona fide habere ratum, gratum, et firmum quicquid in præmissis et circa præmissa per dictum nostrum Procuratorem et Substituendos ab eo actum, factum, gestum, receptum quictatumq(ue)
fuerit sub hypotheca et obligatione omnium bonorum nostrorum dicti Ordinis præsentium et futurorum. Jn Cuius rei testimonium Bulla n(ost)ra Communis plumbea præsentibus est appensa. Dat(um) Me=
litæ in Conuentu n(ost)ro Die Vigesima Sexta Mensis Decembris Millesimo, Septingentesimo Secundo.
F(rater) Lugarten(sis) F(rater) de P(er)ellos
Reg(istra)ta in Cancell(ari)a
F(rater) D(on) Ferdinandus Contreras Vicecanc(ellarius)