Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

2924

CZ-NA > RM > 2924

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
2924, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
FRATER IOANNES à Wartenberga et
in Strakonicz ordinis militiæ Diui Joannis Hiero=
solymitani, per Boëmiam, Morauiam, Sylesiam, Po=
loniam, Austriam, Styriam, Carinthiam, Carniolam
prior generalis, et Magister. Religioso ac Nobili D(omi)no
Laurentio Zahradecky à Zahradka, ordinis præfati
fratri in Christo nobis syncere dilecto, Salutem in d(omi)no
piamq(ue) mentem synceram et fraternam charitatem.
Religionis Zelus vitæ ac morum grauitas, et alia q(uam) plu=
rima virtutum merita, quibus apud nos non mediocriter
comendari: efficiunt, quo tuis meritis ac virtutibus
paria referamus, maiorem inde concipientes spem, quod
diligens tua administratio, in confiso regimine ad laude(m)
Dej opt(imi) max(imi) ædificationem proximor(um), et honorem deco=
remq(ue) n(ost)ræ Sacræ religionis, et militiæ, eande(m) nobis ma=
gis ac magis reddet comendatiorem. Eapropter
frater in Ch(rist)o nobis dilecte, Domum seu præceptoria(m)
nostram in Glatz in regno Boëmiæ sitam, tibi conferi=
mus, et comittimus; cum o(mn)ib(us) et singulis eius membris
iuribus et pertine(n)cijs o(mn)ib(us)q(ue) ad eandem spectantibus, vel
spectare, et pertinere quouis modo debentibus. Et quocu(m)q(ue)
modo illam tui prædecessores præceptores seu comenda=
tarij iam dictæ religionis n(ost)ræ fratres professi habuerunt
tenuerunt et possederunt, aut habere, tenere, et possidere
debuerunt, ad habendam, tenendam, amplificandam
et meliorandam, tam in sp(irit)ualibus q(uam) in temporalib(us)
tam in capite, q(uam) in membris. Cæterum ne omi=
mittas quottannis reddere nobis quod de more soluit(ur)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.