Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

3118

CZ-NA > RM > 3118

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
3118, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
PIUS PP. VII.
Dilecte Fili Salutem, et ap(osto)lica(m) Ben(edictionem). Exponi Nobis nuper fecit dilectus Filius Guillelmus ex Principibus Radziwill, qui, ut asseritur, Catholicus est, quod ipse sperans, se vi
gore facultatum Tibi per Nostras Apostolicas in simili forma Brevis hodie expeditas l(itte)ras attributarum inter fratres Milites de justitia Hospitalis S(anc)ti Joannis Hierosolymitani
recipi posse, spem quoque habet assequendi Præceptoriam, seu Commendam de Strigau, et de Landsberg nunc(upatam) Prioratus Bohemiæ actu, ut pariter asseritur vacantem. Verum
quia spes sua hæc frustrata remaneret, ex quo idem Guillelmus post futuram sui receptionem inter fratres Milites d(ic)ti Hospitalis in statu Novitiatus existeret; Nobis pro
pterea humiliter supplicari fecit, ut sibi in præmissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate ap(osto)lica dignaremur. Nos igitur ipsum Exponentem
specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et pœnis a Jure, vel
ab homine quavis occasione, vel caussa latis si quibus quomodol(ibe)t innodatus existit, ad effectum p(ræse)ntium dumt(axat) consequen(dum), harum serie absolven(tes), et absolutum fore
censen(tes), hujusmodi supplicationibus inclinati, Tibi, eidem Guillelmo, licet Novitiatum p(rædic)tum, ac regularem professionem per Fratres Milites Hospitalis hujusmo
di peragi, et emitti consuetam, ipse nondum susceperit, et emiserit, cęteraque in eo præscripta, et consueta ad id requisita deficiant, nihilominus etiam in sua a Con
ventu Hospitalis p(rædic)ti absentia, Commendam, seu Præceptoriam p(rædic)tam, servatis alias servandis, consequi, et obtinere una cum juribus, et privilegiis, honoribus, et one
ribus illi adnexis, cunctosque, et singulos illius fructus, redditus, et proventus exigere, percipere, et levare, suosque in usus, ac utilitatem convertere libere, ac lici
te possit, et valeat, auctoritate Nostra apostolica tenore præsentium concedendi, et indulgendi, ac super Novitiatus, et Professionis defectibus, aliisque ad id requisitis,
cum eodem dispensandi, perinde ac si Novitiatum peregisset, professionemque emisisset, aliaque necessaria requisita ad id haberet, auct(oritat)e p(rædic)ta ad præmissa dumtaxat
habilitandi, ac habilem, et capacem declarandi, plenam, et amplam facultatem eadem auct(oritat)e tenore p(ræse)ntium tribuimus, et impertimur: Non obstan(tibus) Constitutionibus, et
Ordinationibus apostolicis, nec non d(ic)ti Hospitalis etiam juramento confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, stabilimentis,
usibus, et Naturis, ac Ordinationibus Capitularibus, privilegiis quoque indultis, et l(itte)ris Apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis confirmatis, et innova
tis: quibus omnibus, et singulis illorum tenores p(ræse)ntibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad
præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, et exp(res)se derogamus, cęterisque contrariis quibuscumque. Datum Romę apud S(anc)tam Mariam Majorem sub
annulo Piscatoris die XIV. Aprilis MDCCCIX. Pontificatus Nostri Anno Decimo

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.