Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R3_PERIOD_CONTEXT

604

CZ-NA > RM > 604

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
604, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen. Illorum ingenio providus religiosorum tenemur providere, ut ipsos facilius in operib(us)
pietatibus in obsequiis temporalibus et spiritualibus inherere. Hinc est quod nos Boleslaus dei gratia dux
Slesie et dominus Wratizlauie omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris testimonio huius pa
gine cupimus esse notum, quod inspicientes pressuras et gravia honera villarum et prediorum fra
trum sancti Iohannis ordinis hospitalis Ierosolimitani que Tinz et Olenin et Tinzinecz et Chmielia
Michalici dicuntur, quas quidem pressuras per ius polonicale hactenus sustinuerunt, de maturo consilio et
deliberatione sufficienti cum fidelibus nostris habita, dictas villas et allodia omnes quoque incolas et parochi
anos ad dicta bona a iure polonicali quod vulgariter stroza dicitur absolvimus eximentes et omnimodis libera
mus, et damus et concedimus dictis bonis et omnibus incolis ius theutonicum quo in perpetuum debent per
frui et gaudere, ita quod in iure theutonico et non aliter teneantur respondere. In huius rei testimonium
presentes litteras cum nostro sigillo fecimus consignari. Datum Wratizlauie sub anno incarnationis domi
nice millesimo trecentesimo sexto, proxima feria tercia post octavas epiphanie, presentibus nostris fi
delibus, Schamborio, Alberto dicto Bare, Gysilhero balnevi iudice curie Wratizlauiensis, Wenzlao budewoy,
Dythero de Dregiz, et Friczcone nostro prothonotario decano Glogoviensi et cantore Wratizlauiensi.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.