1
CZ-SOAPraha > DURakovnik > 1
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
INNOCENTIVS PP. XII.
AD PERPETVAM REI MEMORIAM Cum sicut accepimus in parochiali seu alia Ecclesia oppidi Rakonitz Pragen(sis) dioec(esis) una pia, et devota utriusque sexus
Christifidelium Confraternitas sub Titulo sanctissimi Sacramenti, Beatissimae Mariae Virginis Dolorosae nuncup(atae), et S. Michaelis Archangeli, non tamen pro hominibus unius specialis
Artis canonice erecta, seu erigenda existat, cuius Confratres, et Consorores quamplurima pietatis, et charitatis opera exercere consueverunt. Nos ut Confraternitas huiusmodi maiora indies sus=
cipiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, qui dictam Confraternitatem in posterum
ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere poenitentes, et confessi, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, plenariam; Ac eisdem tam descriptis, quam pro tempore describendis
in dicta Confraternitate Confratribus et Consororibus in cuiuslibet eorum mortis Articulo, si vere poenitentes, et confessi, ac Sacra Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem con=
triti nomen Iesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, etiam plenariam; Ac eisdem nunc, et pro tempore existentibus dictae Confraternitatis Confratribus, et Consororibus etiam vere
poenitentibus, et confessis, ac Sacra Communione refectis, qui praefatae Confraternitatis Ecclesiam, seu Cappellam, vel oratorium, die festo principali dictae Confraternitatis per Confratres semel tantum eli=
gendo, et ab Ordinario approbando, a primis vesperis usque ad occasum solis festi huiusmodi singulis annis devote visitaverint, et ibi pro Christianorum Principum concordia, haeresum extir=
patione, ac Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum Indulgentiam, et remissionem misericorditer in Domino
concedimus. Insuper dictis Confratribus, et Consororibus vere pariter poenitentibus, et confessis, ac Sacra Communione refectis, Ecclesiam, seu Cappellam, vel oratorium huiusmodi in aliis quatuor anni
feriatis, vel non feriatis, seu Dominicis diebus per dictos Confratres etiam semel tantum eligendis, et ab eodem Ordinario approbandis, ut supra visitantibus, et ibidem orantibus, quo die praefatorum
id egerint, septem annos, et totidem quadragenas; Quoties vero Missis, et aliis divinis officiis in Ecclesia, seu Cappella, vel oratorio huiusmodi pro tempore celebrandis, et recitandis, seu Congregatio=
nibus publicis, aut privatis eiusdem Confraternitatis ubivis faciendis interfuerint, aut pauperes hospitio susceperint, vel pacem inter inimicos composuerint, seu componi fecerint, vel procuraverint,
vel etiam qui Corpora defunctorum tam Confratrum, et Consororum huiusmodi, quam aliorum ad sepulturam associaverint, aut quascumque processiones de licentia Ordinarii faciendas, Sanc=
tissimumque Eucharistiae Sacramentum tam in processionibus, quam cum ad infirmos, aut alias ubicumque, et quomodocumque pro tempore deferetur comitati fuerint, vel si impediti
campanae ad id signo dato semel Orationem Dominicam, et Salutationem Angelicam dixerint, aut quinquies orationem, et salutationem easdem pro Animabus defunctorum Confra=
trum, et Consororum huiusmodi recitaverint, aut devium aliquem ad viam salutis reduxerint, et ignorantes praecepta Dei, et ea quae ad salutem sunt docuerint, aut quodcumque aliud pietatis, vel
charitatis opus exercuerint, Toties pro quolibet praefatorum operum exercitio, sexaginta dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus.
Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut si alias dictis Confratribus, et Consororibus praemissa peragentibus aliqua alia indulgentia perpetuo, vel ad tempus nondum
elapsum duratura concessa fuerit, praesentes nullae sint; Utque si dicta Confraternitas alicui Archiconfraternitati aggregata iam sit, vel in posterum aggregari, aut quavis alia ratione uniri,
vel etiam quomodolibet institui contigerit, priores, et quaevis aliae litterae Apostolicae illis nullatenus suffragentur, sed ex tunc eo ipso nullae sint. Dat(um) Romae apud S(anctam) Mariam Maiorem sub Annulo
Piscatoris die V. Maii MDCXCIV. Pontificatus Nostri Anno Quinto.
Assignatur et approbatur pro principali festo, festum
Beatae Matris dolorosae. Et pro quatuor Anni d(i)=
ebus, Festum sacratissimi Corporis Christi: S. Annae:
S. Michaelis Archangeli: et Festum Omnium Sanctorum.