8
CZ-SOAPraha > Konsistor-KH > 8
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Wladislaus Dei gracia Bohemie Rex, Morauie Marchio, Lucemburgensis et Slesie Dux ac Lusacie
Marchio etc. Notum facimus tenore presencium quibus expedit vniuersis, Quod nos Reuerendo in Christo patri Augu
stino Episcopo Ouitanensi, deuoto nobis dilecto, dedimus et presencium vigore damus libertatem cum pleno nostro Re
gio consensu in Ciuitate nostra pragensi morandi, habitandi et per Regnum nostrum vbi et quando sibi videbitur et pla
cuerit transeundi et negocia sua pro arbitrio suo agendi, tractandi et expediendi, personis et rebus suis et transeuncium cum
eo saluis, promittentes in verbo nostro Regio pro nobis, subditis et familiaribus omnibusque Regni Bohemie incolis
fidelibus nostris dilectis nullum inferre nec inferri admittere impedimentum, Quominus prefatus Episcopus Au
gustinus prage aut alibi per Regnum nostrum vbi et quando libuerit morari, habitare, transire et negocia sua agere
tractare et expedire libere pro arbitrio suo valeat et possit. Mandamus igitur vniuersis et singulis subditis et fami
liaribus omnibusque Regni Bohemie incolis fidelibus nostris dilectis, Quatinus prefato Episcopo premissa inuio
labiliter teneant et obseruent nunc et futuris temporibus, aliter non facturi gracie nostre sub obtentu. In quorum sub
nostri Regalis Sigilli appensione testimonio litterarum. Datum in montibus Cutt(en)s feria sexta ante festum Sancti
Wenceslai patroni Bohemorum, Anno d(omi)ni millesimo Quadringentesimo Octuagesimo Quarto, Regni nostri
Anno Decimoquarto.
Ad mandatum
d(omi)ni Regis