Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

7

CZ-SOAPraha > Vorsilky-KH > 7

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
7, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
PRAEPOSITUS GENERALIS
SOCIETATIS JESU
UNIVERSIS ET SINGULIS PRAESENTES NOSTRAS LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM IN EO QUI EST VERA ET AETERNA SALUS.

N ON solum ratio, sed usus etiam atque experientia semper ostendit piorum hominum Sodalitates, praesertim
sub BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE tutela institutas, magnam habere vim ad pietatem augendam,
tum ob peculiare ac certum ipsius DEI MATRIS patrocinium, tum etiam ob proprias, quae in ipsis esse
solet, virtutis ac religionis exercitationes, tum denique ob mutuum exemplum, quod quidem valde efficax
esse solet ad hominum animos in omnem partem facile ac suaviter impellendos. Hanc ob causam, cum Societas
nostra omnibus quae suo Instituto conveniunt rationibus proximorum salutem ac perfectionem in spiritu juvare
ac promovere cum Dei ope studeret, ne hanc quidem, cujus efficaciam experta est, omittendam putavit.
Quare cum GREGORIO fel. rec. PP. XIII per P. Claudium Aquavivam, antecessorem Nostrum, expositum esset,
Romae in Collegio nostrae Societatis institutam jampridem esse Sodalitatem scholarium sub titulo VIRGINIS
ANNUNTIATAE, cujus deinceps exemplum secuta juventus quae in variis Collegiorum nostrorum scholis eru-
diebatur, eamdem formam easdemque pietatis exercitationes magno suo bono arripuisset; ac proinde operae pretium
videri ut, quo tam pium opus quotidie magis promoveretur, Pontificia auctoritate non solum confirmaretur, sed
etiam spiritualibus beneficiis augeretur: placuit eidem GREGORIO fel. rec. PP. XIII, ut erat animo ad divinum
honorem omni ex parte amplificandum promptissimo, in hac quoque re ejusdem Nostri antecessoris postulatis
annuere idque Litteris Omnipotentis Dei, datis Nonis Decembris, anni MDLXXXIV, contestari. In Collegio igitur
nostro Romano Primariam Congregationem ex scholaribus nostris externis sive ex aliis etiam fidelibus unam sub
titulo ANNUNTIATIONIS B. M. V. Apostolica auctoritate erexit et instituit, eique varias indulgentias ac privilegia
ex Ecclesiae thesauris liberaliter impertiit. Deinde Praeposito vel Vicario Generali, quemcumque pro tempore esse
contigerit, potestatem concessit ut in quibuscumque aliis Societatis nostrae Collegiis extra Urbem alias ejusmodi
Sodalitates ex ipsis scholarum discipulis sive ex aliis etiam fidelibus sub eodem titulo ANNUNTIATIONIS B. M. V.,
sine ullo tamen Collegiorum vel Sodalitatum quae ad ea pertinent praejudicio, erigere easque huic Romanae uti
Primariae, tamquam membra capiti, aggregare liceat, ita ut iisdem gratiis, indulgentiis, peccatorum remissionibus
ac facultatibus fruantur quibus ipsa Primaria. Quarum quidem Congregationum, tam Primariae quam earum quae
ei aggregatae sunt, idem GREGORIUS Societati nostrae curam ita commisit ut ad Praepositum vel Vicarium
Generalem spectet, per se ipsum vel per alium quemvis e Societate ab eo delectum, eas visitare, et ad rectam
earum administrationem quaecumque decreta condere, et quae jam condita sunt expendere, quin etiam deinceps,
pro rerum ac temporum conditione, ut in Domino judicaverit, immutare, corrigere et reformare.
Deinde fel. rec. SIXTUS PP. V, ipse quoque praecipuo divini cultus augendi studio accensus, ejusdem Nostri ante-
cessoris supplicationibus benigne annuens, Litteris Superna dispositione, datis Nonis Januarii, annc MDLXXXVII,
facultatem et Litteras supradictas GREGORII XIII, sui Praedecessoris, ita extendit concessitque et indulsit ut
similiter Praepositus seu Vicarius Generalis nostrae Societatis pro tempore existens, tam in Urbe quam extra eam
per universum orbem, non solum unam, sed etiam plures Sodalitates, sive scholarium tantum, sive aliorum fidelium
dumtaxat, sive utrorumque simul, tam sub B. M. V. ANNUNTIATAE quam alio quocumque titulo et invocatione,
in singulis Societatis nostrae Ecclesiis, Domibus et Collegiis, auctoritate Apostolica, erigere et instituere, illasque
Primariae Sodalitati praedictae aggregare, eisdemque Sodalitatibus atque earum Sodalibus, scholaribus et non
scholaribus, omnes et singulas plenarias vel alias indulgentias et peccatorum remissiones vel relaxationes, necnon
exemptiones, immunitates caeterasque facultates, indulta et privilegia, spiritualia et temporalia, dictae Primariae
et singulis aliis Sodalitatibus sic aggregatis vel aggregandis concessa et concedenda perpetuo communicare possit.
Idem Summus Pontifex, Litteris Romanum decet, datis die XXIX Septembris, anno MDLXXXVII, omnem dubi-
tandi materiam circa praemissa quomodolibet insurgentem tollere cupiens, eidem Praeposito seu Vicario Generali
facultatem omnimodam concessit ut Congregationes, unam vel plures, dictarum personarum in singulis Collegiis,
Domibus seu Seminariis vel locis sub directione, gubernio, administratione vel institutione Societatis Jesu seu illius
personarum existentibus vel ab ea dependentibus, sub quovis titulo seu invocatione, modo praemisso, etiam de novo,
erigere et, postquam erectae fuerint, et etiam alias erectas eidem Primariae Congregationi aggregare, necnon illis
omnes gratias, indulgentias, etiam plenarias, privilegia et immunitates et indulta eidem Primariae concessa et in
posterum concedenda communicare et singulas Litteras praedictas et in eis contenta quaecumque ad Congrega-
tiones in Seminariis aliisque locis sub directione, gubernio, administratione vel institutione ejusdem Societatis seu
illius personarum existentibus vel ab eis quomodolibet dependentibus extendit.
Praeterea fel. rec. Clemens PP. VIII, Litteris Cum sicut nobis, datis die XXX Augusti, anno MDCII, ita extendit
easdem facultates ad Congregationes apud quascumque Societatis nostrae Residentias, ut vocant, erectas et in
posterum erigendas ut idem Praepositus seu Vicarius Generalis etiam illas aggregare Primariae illisque indul-
gentias et gratias eidem Congregationi Primariae concessas communicare possit.

Postea concessionem CLEMENTIS VIII b. m. GREGORIUS PP. XV, Litteris Alias pro parte, datis die
XV Aprilis, anno MDCXXI, confirmavit et facultatem addidit Congregationes hujusmodi in quibusvis ejusdem
Societatis Residentiis seu illarum Ecclesiis per universum orbem existentibus erigendi, et explicitis verbis simul
decrevit praedictas GREGORII XIII et SIXTI V, Praedecessorum suorum, necnon suas ipsius Litteras sub Constitu-
tione b. m. CLEMENTIS PP. VIII super modo et forma Confraternitates erigendi et aggregandi minime comprehendi.
Quae omnia fel. rec. BENEDICTUS PP. XIV, confirmavit et ampliavit, prout in Litteris Gloriosae Dominae,
datis sub Bulla Aurea V Kal. Octobr., MDCCXLVIII, latius explicatur, quibus Praedecessorum suorum Litteras
omnes supradictas integras inserere voluit. Decrevit autem idem gloriosus Pontifex ut, si quod hujusmodi Soda-
litium vel Congregatio Primariae aggreganda titulum alicujus Sancti vel cujuslibet alterius generis habeat,
BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM in Patronam etiam eligere ejusdemque mysterium aliquod seu festivitatem
pro titulo, simul cum alio Patrono aut titulo sibi alias electo seu deinceps, si voluerit, eligendo, assumere et reti-
nere debeat.
Quo benevolentiae suae atque amoris erga B. V. MARIAM eximio testimonio non contentus, idem Summus
Pontifex aliis Litteris Quo tibi, datis die VIII Septembris, MDCCLI, Praeposito Generali et ejus successoribus facul-
tatem tribuit omnes utriusque sexus Congregationes, Confraternitates et Sodalitia sive in Aedibus sive in Ecclesiis
Societatis Jesu ubique locorum canonicè erecta sive erigenda Primae Primariae praefatae aggregandi, non obstan-
tibus quibuscumque Apostolicis, sive pro particulari Congregatione sive generaliter editis, Constitutionibus in
contrarium facientibus.
Post haec b. m. LEO PP. XII, Litteris Cum multa, datis die XVII Maji, MDCCCXXIV, decrevit jura ac privi-
legia olim Collegio nostro Romano concessa, illaque praesertim quibus Congregationi ANNUNTIATIONIS B. M. V.,
Primae Primariae nuncupatae, aggregare datum est, integre nobis perstare.
Idem Summus Pontifex speciali Rescripto, dato die VII Martii, MDCCCXXV, Praepositum Generalem facul-
tatibus necessariis et opportunis munivit ut alias quascumque externas Congregationes vel Sodalitates, etiam non
directas ab ipsa Societate, aggregationem tamen petentes, Primae Primariae Collegii Romani Congregationi aggre-
gare posset.
Postremo SS. D. N. Leo PP. XIII, Rescripto S. Congregationis Indulg., dato die XXIII Junii, MDCCCLXXXV,
Praeposito Societatis Jesu Generali seu ejus Vicario benigne tribuit facultatem etiam erigendi ubicumque, cum
Ordinarii consensu, Congregationes B. MARIAE VIRGINIS Primae Primariae aggregandas, extendendo insuper
pristinam exemptionem a praescriptis Constitutionis Quaecumque fel. rec. CLEMENTIS PP. VIII ad externas quoque
Congregationes B. MARIAE VIRGINIS jam erectas et ad quascumque Societates, Confraternitates seu Congrega-
tiones Primariae aggregatas sive, cum consensu Ordinarii, erigendas et aggregandas, eodem modo quo antea pro
Congregationibus vel Confraternitatibus constitutis in Societatis Ecclesiis et Domibus vel ejusdem curae commissis
fuerat concessa.
Quamobrem facultatibus praedictis ab Apostolica Sede nobis concessis utentes, Congregationem
virginum sub titulo B. Mariae V. de perpetuo succursu, et tutela
b. Miladae penes ecclesiam Ss. Cordis Jesu loci Kutna Hora a
Reverendissimo ac Celsissimo Domino Carolo Kašpar, episcopo
Reginae-Hradecensi die 31 Octobri 1921 canonice erectam
Primariae Congregationi sub titulo B. MARIAE VIRGINIS ANNUNTIATAE et SS. PETRI et PAULI in Collegio
Romano erectae aggregamus, ac omnia privilegia, indulgentias, etiam plenarias, nec non et gratias alias praedictae
Primariae vel aliis, ut superius dictum est, aggregatis Congregationibus hactenus concessas et in posterum con-
cedendas eodem prorsus modo quo ipsi Primariae et aliis Congregationibus concessae fuerint, communicamus et
elargimur in nomine SSmae TRINITATIS, PATRIS et FILII et SPIRITUS SANCTI, cujus divinam Majestatem
supplices oramus ut concessionem hanc de caelo ratam et firmam habere velit, ejusdemque Congregationis Sodales
caelestium donorum accessionibus augeat sibique in dies magis caritate conjungat, ac denique etiam aeternae
gloriae compotes, suo et BEATISSIMAE VIRGINIS, quam religiose coluerint, perpetuo dignetur aspectu.
In quorum fidem praesentes, manu nostra subscriptas, sigillo Societatis nostrae muniri jussimus.

GRATIS
Datum Romae, die 15. Novembris 1921.

~W. Ledóchowski~
Praep. Gen. Soc. Jesu

Petrus Tacchi Venturi
Secr Soc. Jesu

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.