R3_PERIOD_CONTEXT
483
CZ-SOAT > CizyStatky > 483
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Urbanus ep(iscopu)s s(er)uus s(er)uor(um) dei Dilectis filijs .. Abbati et Conuentui Monasterij
Milicen(sis) P(ra)monstraten(sis) ordinis Pragen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Solet annuere sedes ap(osto)lica pijs
uotis et honestis petencium precib(us) fauorem beniuolum impertiri. Eapropter dilecti in d(omi)no filij
uestris iustis postulationib(us) grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a
predecessoribus n(ost)ris Roman(is) Pontificib(us) siue p(er) priuilegia seu alias indulgentias uobis et Monasterio u(est)ro con
cessas necnon libertates et exempciones secularium exactionum a Regib(us) et Principibus ac alijs xp(ist)i fidelibus
rationabiliter uobis indultas sicut eas iuste et pacifice possidetis uobis et p(er) uos eidem Monasterio au
ctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum
liceat hanc paginam n(ost)re confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemp
tare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli Ap(osto)lor(um) eius se nouerit
incursurum. Dat(um) Auinion(e) iiij Kal(endas) Decembr(is) Pontificatus n(ost)ri Anno Quinto.
28 Novembris 1366.
1366 Nov 28
B. Carbonelli