Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R2_STRONG

sign_I|12

CZ-UKP > AUKP > sign_I|12

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 5
sign_I|12, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Karolus Quartus diuina fauente clemencia Romanorum Imp(er)ator semper Augustus et Boemie Rex Notumfacimus tenore pre
sencium vniuersis Quod habito respectu ad magnam sollicitudinem preteritam et multiplicia studia n(ost)ri laboris quibus pragen(se)
studium instaurauit n(ost)ra Serenitas nunc amplius cottidianis sp(irit)u vrgemur affectibus vt ip(s)o auctore qui prospera dedit inica idem
studium inchoatum feliciter medijs desideratis proficiat et speratis finibus terminetur Et cum ad om(ne)s prebendas eccl(es)ie capelle
Regalis O(mn)i(u)m s(an)c(t)orum in castro pragen(si) dum et quocies easdem vacare contigerit vnus ex m(a)g(ist)ris aut plures iuxta numeru(m) vacacionis
earum p(re)ntari debeant a Rege Boemie inuestiendi Jnducendi et confirmandi per Decanum eccl(es)ie supradicte Sicut hoc in alijs
n(ost)re fundacionis eiusdem priuilegialibus l(itte)ris n(ost)ris d(ic)tis desuper expressius continetur Ne igitur dictorum m(a)g(ist)rorum p(re)ntacio
institucio aut confirmacio aliqua causa vel occasione vacillet decernimus et hoc Regio Boemie p(er)petuo valituro sanccimus edicto
q(uo)d in temp(or)e n(ost)re absencie seu dum heredes aut successores n(ost)ros Boemie Reges extra Regni limites abesse continget administrator
capitaneus seu dispositor Regni et Regalium quem n(ost)ra Serenitas aut heredum et successorum n(ost)rorum Boem(ie) Regum sollers diligencia
tunc instituendum duxerit sicut in ceteris que sibi Regalis comittet benignitas eciam plenam potestatem habeat dumtaxat tali
n(ost)ra heredum aut successorum n(ost)rorum absencia dictos m(a)g(ist)ros ad easdem prebendas modo predicto et iuxta preadictarum l(itte)rarum
n(ost)rarum continencia(m) absq(ue) impedimento quolibet presentandi Quam p(re)ntacionem seu p(re)ntaciones et om(ni)a inde sequencia pro
nobis heredibus ac successoribus n(ost)ris Boemie Regibus inpp(er)tuu(m) vim et robur firmitatis habere volumus perinde ac si
Rex Boemie qui pro tempore foret ad prebendas huiusmodi m(a)g(ist)r(u)m aut m(a)g(ist)ros vt p(re)mittitur p(er)sonaliter presentasset
Presencium sub Jmp(er)ialis n(ost)re maiestatis Sigillo testimonio l(itte)rarum Datum prage Anno d(omi)ni Mill(es)imo Trecentesimo Sexa
gesimo septimo Jndiccion(e) Quinta x(a) kalen(das) Augusti Regnorum n(ost)rorum Anno Roman(orum) Vicesimosecundo Boemie Vicesimoprimo
Jmperij vero Terciodecimo ::

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.