R5_WEAK
sign_I|84
CZ-UKP > AUKP > sign_I|84
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Ladislauus dei gracia Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Cumanie Bulgarieq(ue) Rex Austrie et Lucembur
gen(sis) Dux necnon Morauie et lusacie Marchio (et)c(etera) Omnibus imperpetuum Disciplinarum ingenuarum conseruacioni que bibliothecarum construccionibus maxime inest opem ferre
pronumq(ue) esse et si omnibus conueniat Regie tamen celsitudini debitum quodamodo fore videtur Nam Reges liberalibus scienciis eruditi non solum seipsos aut domum frugaliter regere
noscunt verum Ciuitates ac Regna bene beateq(ue) gubernant Cum igitur acceperimus honorande domui Nacionis Bohemice idoneum deesse locum in quo bibliotheca haberi libriq(ue) seruari
comode possint Ac eciam a nostra Maiestate nomine Honorabilium Directorum dicte domus humili fuerit prece petitum q(ua)t(en)us de ingenita nobis liberalitate habitacionem integram et tur
rim ei adiacentem que est post ipsam Nacionis domum et vicam que vocatur hankonis cum area siue orto existentibus retro dictam habitacionem et Turrim immediate per directum usq(ue)
ad Murum qui est supra fossam publicam ciuitatis Item aream sitam inter aream dicte domus Nacionis et predictam habitacionem et turrim ac murum nouum quo posterior area domus
hankonis nostre predicte finitur dicte domui Nacionis dignaremur concedere ac donare ut locum firmum atq(ue) securum ad tenendos tuendos q(ue) libros in honorem et comodum tocius alme vni
uersitatis nostre studii Pragen(sis) edificare eoq(ue) vti valeant Nos qui litterarum liberaliumq(ue) arcium studiis lete fauemus eaq(ue) nedum seruari cupimus sed augeri Eorum precibus libenter
annuimus Damus itaq(ue) concedimus ac donamus prouide deliberate cum sano consilio nostrorum procerum ac fidelium decerta nostra sciencia Regia auctoritate Bohemie prefate domui
Nacionis predictas habitacionem turrim aream siue ortum et aliam aream prout supra petitum descriptumq(ue) est cum illis libertatibus et iuribus cum quibus hactenus tente atq(ue) possesse
fuerunt Nulli ergo liceat hanc nostre concessionis et donacionis paginam infringere aut ei sub pena indignacionis nostre ausu quolibet temerario contraire In quorum fidem has nostras
litteras fieri et Regii sigilli nostri iussimus appensione muniri Datum Prage die Tredecima mensis Septembris Anno domini Millesimoquadringentesimoquinquagesimo quarto